persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus
tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. d. iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. sollicitum autem
te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. si manerem in Italia, verebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non
is explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui
famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere.
haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses. sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. profuturus, criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse. qui si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non
causa fuissent.
habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. ego si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.